Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 8.6.1 | Cic. Fam. 8.6.5 (English) | >>Cic. Fam. 8.7.1 |
8.6.3
Pompeius dicitur valde pro Appio laborare , ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum . hic nos
omnes absolvimus , et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt . consules autem habemus summa diligentia ; adhuc s . c . nisi de feriis Latinis nullum facere
potuerunt . Curioni nostro tribunatus conglaciat .
8.6.4
sed dici
non potest quo modo hic omnia iaceant . Nisi ego cum
tabernariis et aquariis pugnarem , veternus civitatem occupasset . si Parthi vos nihil calficiunt , nos [nihil ] frigore frigescimus . tamen , quoquo modo potuit , sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit . hoc
sic nuntiatum est .
quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere , iam calet ; nam ferventissime concerpitur . levissime enim , quia de intercalando non obtinuerat , transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque viariam non dissimilem
agrariae Rulli et alumentariam , quae iubet aedilis metiri , iactavit . hoc nondum fecerat , cum priorem partem epistulae scripsi . amabo te , si quid , quod opus fuerit Appio , facies , ponito me in gratia . de Dolabella integrum tibi reserves suadeo . et huic rei de qua loquor et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit . turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere .
8.6.5
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 8.6.1 | Cic. Fam. 8.6.5 (English) | >>Cic. Fam. 8.7.1 |